Ausgestellt am 6. August 1310.

Original: Reg. Vat. 57, cap. 69, f. 297a, zitiert nach Brepols, Lettres Pontificales: http://apps.brepolis.net/litpa/Results.aspx

«Carissimo in Christo filio Eduardo, regi Anglie illustri. Novit, sicut credimus, tua serenitas quod dudum heresi etc. ut in prima, usque criminibus antedictis. Sane licet, prout intelleximus, dilecti filii etc. usque elicere veritatem. Tu, fili, prout intelleximus, ad sugestionem aliquorum, qui, sicut videbatur, volentes eiusdem inquisitionis impedire negotium, asserebant quod contra legem seu consuetudinem patrie hoc fiebat, quodque illud non debebas aliquatenus tolerare, dictis episcopo et inquisitoribus super hiis favorem et auxilium regium subtraxisti, ac insuper inhibuisti ne contra ipsos, personas et ordinem per questiones ad inquirendum super eisdem criminibus procedatur, sicque iidem diffiteri dicuntur super eisdem articulis veritatem. Cum autem ex impedimento et inhibitione huiusmodi, si facta extiterit, graviter ipsum inquisitionis impediatur negotium, attende, quesumus, fili carissime, et prudenti deliberatione considera, si hoc tuo honori et saluti conveniat et statui congruat regni tui, et actendant insuper tui consiliarii et balivi ac officiales ceteri, quorum aliqui, sicut accepimus, eiusdem inquisitionis negotium satagunt impedire, quam gravibus, impeditores officii inquisitionis pravitatis heretice, secundum statuta canonum, astringantur sententiis, et quam graviter sint etiam puniendi. Quapropter celsitudinem regiam rogamus attentius, et hortamur in Domino Ihesu Christo, in remissionem tibi peccaminum nichilominus iniungentes, quatenus, hoc ad sanioris consilii reducens examen et provide considerans quod tam ex gravi que contra ipsos Templarios et ordinem super iisdem criminibus laborabat, et adhuc, prothdolor, laborat infamia, quam ex presumptione probabili que contra eos ex confessionibus et depositionibus magistri et maiorum preceptorum ac nonnullorum fratrum dicti ordinis, qui huiusmodi crimina sunt confessi, manifeste colligitur, prelibati inquisitores contra diffidentes (sic) predictos per questiones et alios cohertionis modos legitimos in huiusmodi inquisitionis negotio de iure procedere poterant et debebant, nec hoc poterat nec potest ex consuetudine vel lege aliqua impediri, cum in talibus omnis lex, omnis consuetudo, omneque privilegium cesset omnino, per que inquisitio prefati impediri vel retardari valeat quoquomodo inquisitoribus ipsis et locorum ordinariis regni tui ad peragendum et perficiendum eiusdem inquisitionis negotium, tam per questiones quam per alios modos legitimos, de quibus fuerit oportunum; inhibitione tua predicta, si forsitan facta extitit, et impedimentis quibuslibet sublatis, omnia impendas per te et officiales tuos, pro dicti Domini nostri Ihesu Christi, cuius in hac parte res agitur ac sedis apostolice nostraque reverentia, tuum efficaciter auxilium, et favorem. Ita quod ipsi, regio in hac parte auxilio et favore suffulti, eandem inquisitionem libere perficere valeant, tuque proinde retributionis premium, ac nostram et eiusdem sedis gratiam uberius consequi merearis.»